da okallora » 18 lug 2018, 9:48
Romani, cum Hannibal Saguntum, quae civitas foederata erat, oppugnasset, priusquam ei bellum moverent, ad senatum Carthaginis legatos miserunt, qui quaererent publicone Consilio (per decisione dei governo) id fecìsset Hannibal. Venerunt legati Carthaginem et, cum eis senatus (udienza in senato) datus esset, mandata sua exposuerunt. Tunc Carthaginienses responderunt: «Non hoc quaerere debetis, sed num Hannibal iure Saguntum oppugnaverit et num Saguntini Carthaginiensium opibus (interessi) in Hispania detrimentum adportaverint. Videte ergo quorum iustum fuerit consilium. Si iniuria (a torto) Hannibal Saguntinos oppressit, tunc iure nobis bellum indicetis; si autem iure, cur iura nostra impedire vultis (volete)?». Cum haec audivissent legati, Romam duos nuntios remiserunt qui senatum rogarent quid facerent. Responderunt patres ut statim Carthaginiensibus bellum indicerent.
Libro:versioni latine
Versione:pag.110 n106
Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-