da okallora » 19 lug 2018, 11:50
Cum ea parte Graeciae, quae Attica nominatur, cohaeret ingens paeninsula cui nomen est Peloponnesus, platani folio simillima. Angustus ille trames inter Aegaeum mare et Ionium, per quem cum Megaride cohaeret, Isthmus a Graecis appellatur. In eo templum Neptuni est, apud quod ludi celebrantur Isthmici. Ibidem in ipso Peloponnesi aditu Corinthus est, urbs antiquissima et nobilissima, ex cuius arce - Acrocorinthon eam appeillant - duo maria incolae conspicere possunt, Cum opibus floreret maritimisque valeret copiis, gravia bella cum vicinis gessit. In Corinthi stadio, Titus Quintius Flamininus consul, a quo Macedones victi erant, libertatem omnibus Graecis donavìt. Bello Achaico, quod cum Romanis Graeci gesserunt, pulcherrimam urbem, quam Cicero lumen Graeciae appellat, Lucius Mummius consul expugnavit funditusque delevit, muttaque signa aenea et aurea, quibus urbs ornata erat, Romam deportavit. Restituit Corithum Iulius Caesar, qui eo veteranos milites misit
Libro:versioni latine
Versione:pag.109 n104
Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-
-