da Debbuz » 4 ago 2018, 9:35
Ut proelium committitur, Macedones cum compemtu in hostes totiens a se victos ruebant contra Persae mori quam vinci praeoptabant. Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. Darius cum suos videret, mori et ipse cubiebat, sed a proximis fugere compulsus est. Quia deinde quidam suadebant ut Cydni fluminis pons ad hostium iter impediendum intercluderetur, dixit se non ita saluti sua consulere, ut tot milia sociorum ab hostibus necarentur; fugae viam autem debere etiam sociis patere. Alexander, cum confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset eo se semper immergebat periculaque sua esse, non militum praeoptabat. Hoc proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno. Cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae post tot annorum imperium servitutis iugum acceperint.
Vox maiorum, pagina 526 versione numero 7
- Allegati
-
-