da Giacomino777 » 26 ago 2018, 14:16
n280 LatineSemper Nec tam gloriosum exitum tui iudicii exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. "De ambitu vero, quid interest," inquies, "an de maiestate?" ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti; verumtamen ea est maiestas, ut Sulla voluit, ut in quemvis impune declamari liceret, ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur; qui enim facta aut non facta largitio ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit? Me miserum, qui non affuerim! quos ego risus excitassem! Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt: unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri tales viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas tales tutores complecti debeat; alterum, quod Pompeii et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas: laetor virtute et officio cum tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. De mercenariis testibus a suis civitatibus notandis, nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.
Grazie a chi la traduce, possibilmente in modo letterale
- Allegati
-