da Ospite » 28 ago 2018, 5:48
Cicerone ringrazia il censore Appio Pulcro e gli rinnova la sua stima versione latino Cicerone
Plus quam acceperas reddidisti. Quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum veniendo, nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? Haec mihi multo ampliora sunt quam illa ipsa propter quae haec laborantur. Itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis quibus uterque nostrum devinctus est. Nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentímus, et in cotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. Vellem ita fortuna tulisset ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses; quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. Illud velim sic habeas, quod intelleges, additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum. Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. Eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior