da Massimilianounoe » 11 set 2018, 12:07
Reperita iuvant pag 69 n 1 Furio Camillo
Fidenates contra Romanos rebellaverant. Auxilium praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius. Sed Fidenae captae et excisae sunt a Romanis. Post non multos annos etiam Veientani rebellaverunt. Dictator contra Veios missus est Furius Camillus, qui (= il quale, che) prìmum vicit hostes proelio, deinde etiam illam (=quella) antiquissimam et ditissimam civitatem expugnavit. Postea cepit etiam Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed Camillus ob invidiam Roma expulsus est. Mox Galli Senones ad urbem venerunt et Romanos apud flumen Alliam profligaverunt. Inde Romam occupaverunt, praeter Capitolium, et, postquam aurum acceperunt, recesserunt. Sed a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, deprehensi atque gravissime profligati sunt.
Grazie in anticipo
- Allegati
-