da Ospite » 19 ott 2018, 13:36
Miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis everti calamitosius cum dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, funestius ab eo cuius vox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius priore loco dicere. Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent. Denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret. Ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus est