da Giokin » 20 dic 2018, 16:49
Committebatur proelium inter Graecos Ariosque. Transfuga Satibarzanes (Satibarzane) barbaros ducebat; Satibarzanes, quia pugnam dubiam videbat, demittebat galeam, inhibebat eos qui tela propellebant, et provocabat ad pugnam unum Graecorum quod viritim dimicare optabat. Ferociam barbari Erigyius, Graecorum praefectus, non tolerat; galeam sua demit, canam comam ostendit et "Aut victoriae beneficio", inq uit, "aut exitio strenuo ac honesto fidam amicitiam meam Alexandro ostendere opto." Equum statim in adversarium agit. Barbarorum Graecorumque copiae tela cohibent, recedunt et liberum spatium proelio praebent. Barbarus emittit hastam, sed Erigysius plagam vitat et infestam sarissam in medium iugulum barbari figit. Decidebat barbarus ex equo, et adhuc tamen repugnabat; sed Erigyius hastam e iugola extrahit et rursus in adversarium dirigit. Satibarzanes hastam capessebat et ictum adiuvabat, quia vitam rapide edere optabat. Tunc barbari arma Erigyio tradunt. erigyius barbari caput opinam belli praedam, ad Alexandrum, qui tunc contra Bessum copias movebat, mittit.
TRADUZIONE VERSIONE DI LATINO Aiutatemi...vi prego!
- Allegati
-