da Nico.... » 27 gen 2019, 12:18
Cervus quondam ad fontem pervenit quia siti ardebat Effigiem suam intentis oculis in aqua conspexit: ramosa cornua mira putabat atque valde iactabat; nimiam autem crurum tenuitatem vituperabat. Subito venatorum voces canumque clamorem audivit atque terrìtus est: per campum fugam incepit et brevi tempore citis cruribus canes effugit et inter vicinae silvae arbores in tutum locum confugit. Sed postea quia canes iterum appropinquabant denuo salutem fuga petivit In densis ramis autem cornua implicata sunt cervique fugae obstiterunt Tandem a venatoribus canibusque cervus arreptus est saevisque canum dentibus dilaceratus est .Fatum suum paucis verbis deploravit:
«Misera vero sors mihi contigit: crura contempsi, sed cruribus salutem obtinui; cornua
magnopere iactabam, sed mihi mortem paravere». (da Fedro)
Traduzione per favore?
- Allegati
-