da Gaia » 14 apr 2019, 16:10
Nunc omnia senatus nostri humanissima et clementissima facta, ut exemplum omnibus, qui civilibus officiis praesunt, referenda esse arbitror. Nam, cum Carthaginiensium legati ut pacem peterent captivosque redimerent Romam venissent, protinus senatus censuit, nulla pecunia accepta, iuvenes reddendos esse, quorum numerus duorum milium et septingentorum quadraginta trium fuit. Tantum numerum captivorum redditum esse, tantum redemptionis pretium contemptum, tot Carthaginiensium iniuriis veniam datam, legati ipsi tam mirati sunt ut exclamaverint: «Oh, munificentiam populi Romani deorum benignitati aequandam. Oh nostram legationem supra vota felicem! Nam beneficium, quod non meruimus, accepimus». Nec tacendum est quod Syphacem, quondam opulentissimum Numidiae regem, qui in captivitate Tiburi mortuus erat, senatus publico funere sepeliendum esse censuit ut vitae dono honorem sepulturae adiceret.
Versione numero 258 pagina 268 del libro so tradurre