da Ospite » 24 apr 2019, 9:22
traduzione della versione di latino Come salvare capra e cavoli dal libro So tradurre versione numero 229
...debebat. Cum scapha eius minima esset, statim intellexit in ea lupum, capram caulesque non simul sed singulatim transferri posse. In ripa sedens, diu sic secum cogitavit: «Caules in adversam ripam transferre non possum, quia lupus, si solus cum capra relictus erit, illam certe avidissimo dente devorabit. Nullo modo tamen lupum solum mecum transferre queo: nam capra, cum caulibus relicta, eos comedet. Quid faciam omnino nescio». Tum vatem in vicinis habitare meminit, ac statim ad eum se contulit et rem exposuit. Cui vates ait: «Facillime rem conficies, si quod tibi dixero memineris. Capram primam in alteram ripam transfer. Noli timere ne caules a lupo edantur: nam lupus caules esse non solet. Lupum deinde tecum transfer; sed, cum eum in alteram ripam transtuleris, ibi eum noli relinquere cum capra, ne eam devoret, sed tecum eam in priorem ripam referto. Denique, cum etiam caules in ulteriorem ripam translati erunt, rursum te ad capram referes eamque iterum transferes».