da Ospite » 24 apr 2019, 13:34
Traduzione versione di latino la tattica della Guerriglia dal libro so tradurre numero 230 scusate ma mi hanno dato una marea di versioni per i compiti di pasqua
...suos hortatus est ne universa acie cum hostibus confligere conarentur, sed eos parvis et improvisis incursibus lacesserent. Atque, quo (=ut) facilius eos in suam sententiam perduceret, in conspectu eorum duos equos constituit, quorum alter erat validissimus, alter infirmissimus. Deinde imperavit ut ex validi equi cauda ab imbecillo sene, qui forte aderat, saetae singulae carperentur. Idem imperavit forti militi ut debilioris equi caudam universam (tutta insieme) convelleret. Illi eius imperio obtemperaverunt. Dum adulescens frustra dexteram suam fatigat, senex imbecilla manu operam exsecutus est. Tunc Sertorius: «Similis huic caudae est exercitus Romanorum. Si huius singulas partes nos aggressi erimus, facillime opprimetur. Sin autem eos universos uno impetu aggressi erimus, ab iis profligabimur».