da Ospite » 25 apr 2019, 17:50
...Dionysum deum peragravisse. In eo tractu, quem Alexander armis subegit, quinque milia oppidorum fuisse Plinius scribit gentesque novem Indiamque tertiam partem orbis terrarum esse. Addit ingentia ibi esse flumina, Indum et, Indo maiorem, Gangem, et haec flumina plurimos amnes accipere et naves ingentes sustinere posse. Mirabiles fabulas de India Plinius narrat: ibi gigni maxima et mira animantia: canes grandiores nostris et arbores tantae proceritatis ut sagittis superiaci non possint. In Plinii libris etiam legimus miram esse in Indiae regionibus temperiem caeli, aquarum abundantiam atque in densissimis silvis serpentes tam immanes ut morsu homines conficiant et spiris corporis vel maximos elephantes complecti possint. Etiam Graeci scriptores tradiderunt in India solum tam pingue et ferax esse ut mel de frondibus defluat et silvas gignere lanas et arundines tam validas ut ex iis cymbae confici possint, quae binos vel etiam ternos homines vehere possint.
Vi prego aiutatemi ho bisogno della traduzione di questa versione il titolo è "L'India secondo Plinio il Vecchio" presa dal libro so tradure
grazie a chiunque mi darà una mano