da Ospite » 5 mag 2019, 9:51
... quirent, iam in patriam regressuri erant. Sed Ulixes, omnium Graecorum callidissimus et fallacissimus, arbitratus spem non deserendam esse, dolum novum repperit et in contione aperte ait fraudem adhibendam esse, quando urbis armis capi non posset. Tunc ingentem equum fabricatus est, in cuius lateribus nonnulli armati laterent. Hoc equo apud litus relicto, statuit classem omnem post Thenedum insulam a Graecis occultandam esse, ut Troiani deciperentur et arbitrarentur Graecos, in patriam regressuros, vela vento dedisse. Verbis Ulixis obtemperandum esse Graeci putaverunt et, cum equum paucis diebus fabricavissent, eum in litore reliquerunt, simulantes se in patriam regredi velle. Tum Troiani ut viderent quid tantum monstrum esset, equum in moenia induxerunt, sed hoc perniciei Troiae initium fuit.
Versione il cavallo di Troia dal libro So tradurre