da Ospite » 9 giu 2019, 12:54
Apollo Iovis et Latonae filius fuisse fertur et cum sorore Diana in insula Delo natus esse dicitur; quare (perciò) etiam Delius appellabatur. Hic musicorum ac poetarum deus, Musarumque dux esse putabatur. Cum traditum esset eum primum medicinam invenisse (inventare), eius filius, qui Aesculapius vocatur, primus medicus fuisse dicitur. Apollo etiam deus divinationis (arte profetica) erat et ei multa oracula dicata (dedicare) erant, inter quae nobilissimum (il più noto) Delphis erat; quapropter (per cui) Apollinem etiam Delphicum Graeci appellabant. Huc (Qui) ex omnibus regionibus veniebant qui aliquid grave (qualche iniziativa importante) incipere (intraprendere) volebant, quia responsa oraculi videbantur semper veracia (veritiero) esse. Fingebatur (rappresentare) Apollo, longa coma (capigliatura) ornatus, laeva (mano sinistra) lyram tenens, lauro coronatus, quia huius arboris bacae et folia deo grata esse existimabantur.