da abdull » 13 ago 2010, 11:45
Salve, mi servirebbe la traduzione corretta della versione di cicerone presente sul contexere verba esercizi numero 2, pagina 370, n 12, il titolo è "Preoccupazioni sulle reazioni dei Cesariani alle gesta di cassio", ecco il testo:
quod scribis te ad Tertiam sororem <et matrem> scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
De Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.
Grazie in anticipo!