da Ospite » 9 giu 2019, 12:29
Ichthyophagi habitant non procul a mari, ubi non solum profundae sunt cavitates, sed hiatus etiam inaequales et valles perangustae. Quarum anfractus atque exitus magnorum aggestu lapidum obstruuntur. Cum autem pelagi exaestuatio terram inundat (quod bis solet fieri quotidie, circa tertiam et nonam horam), tota ora alluvie maris obtegitur et magna piscium vis defertur in terram. Cum vero aestus mari retrofugit, aqua per lapides et hiatus refluit et pisces in cavitatibus relicti paratam incolis venationem et alimonium sufficiunt. Tunc indigenarum multitudo cum liberis et uxoribus eo concurrit. Feminae cum pueris minores pisces colligunt et in terram abiciunt; adulti vero et corpore validiores maioribus piscibus manus afferunt. Postea piscium praedam in petris ad meridiem versis assant. Partem praedae, quae ingenti solis aestu exardescit, post exiguum temporis intervallum homines invertunt; dehinc adprehensis caudibus totam quassant molem: sic carnes, calore permollitae, decidunt et ex spinis detrahuntur.