da Ospite » 26 giu 2019, 13:38
Mi servirebbe questa versione intitolata i funerali presso i Romani. Mi servirebbe davvero molto urgentemente.
Varro Reatinus dicit quoque mulieres in exequiis et luctu solitas esse ora lacerare ut, sanguine ostenso, inferorum animis satisfaciant; quapropter etiam institutum esse ut apud sepulcra victimae caedantur. Apud veteres in inferiis etiam homines interficiebantur, sed, mortuo Iunio Bruto, qui Tarquinios Roma expulerat, cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos, qui missi erant, inter se pugnare certamine iussit; et, quod illi muneri missi erant, illud certamen munus appellatum est. Sed, quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuorum corporibus inici. Alii sanguinis inferendi consuetudinem ad adescandas defunctorum animas ad hanc rationem pertinere tradunt: ut id, quod amiserunt, videantur accipere. Sanguis enim velut animae possessio est, unde «exsangues» mortui dicuntur.