da Yo00 » 24 lug 2019, 16:39
Hodie magister iratus Marcus verberavit, quia malus discipulus fuerat, atque etiam epistulam ad Marci patrem scripsit in qua de filio eius improbo querebatur. Rediens e ludo cum aliis pueris pugnavit et domi parentibus suis mentitus est, ita ut mater crederet, eum bonum discipulum fuisse! Sed epistula magistri accepta pater intellexit filium suum tam male fecisse ut verba mereret. At mater, cum filium ob timorem pallentem videret, maritum oravit ne puerum tam severe puniret. Iulius igitur Marcum in cubiculum includi iussit, atque ad magistrum, qui mercedem sibi debitam poscebat scripsit "se mercedem solvere nobile". Marcus in cubiculo obscurus inclusus quamquam gaudebat se non iterum a patre verbaratum ligneum frangere non posset, fessus clamando et pulsando in lecto recumbens dormire conatus est. Postquam horma dormivit, excitatus est, cum lavem cubiculi verti audiret. Davus servus, qui puero incluso cibum afferebat, forem caute aperuit, et cum primum Marcus forem apertam vidit, celerrime e cubiculo effugit! Davus eum prehendere conatus est, sed cibus quem tenebat ei e manibus lapsus est, neque puerum fugientem consequi potuit. Fessus currendo Davus ad dominum revertit et Marcum per forem apertam e cubiculo effugisse atque se frustra puerum fugientem persecutum esse confessus est. "Quid ais?" inquit Iulius iratus, "Tune Marcum in fugiendo iuvisti? Atque ego tibi prae ceteris credebam! et alios servos Marcum quaerere iussit. Tandem puer in triclinio repertus est, ubi se sub mensa occutabat.
Perfavore aiutatemi!!
- Allegati
-
-