da Dany09 » 26 nov 2019, 12:20
Per verba' della Petrini versione pag. 179 numero 9, Il ratto delle sabine.
Cum Roma iam satis valida erat, in urbe perpaucae mulieres vivebant et viri non poterant uxorem invenire Finitimae gentes autem Romanis conubium negabant quia Romae cives spernebant. Tum a Romulo rege legati ad vicinas gentes missi sunt. Legati totum Latium pererrabant, ubique societatem praebebant, conubii facultatem petebant, sed arrogante tractabantur. Tum a Romulo magni ludi industria indicti sunt et Finitimae gentes cum calliditate invitatae sunt. Ex propinquis locis et Maxime ex Sabinorum urbibus Romam magna multitudo concurrit. Cum ludorum tempus venit, a Romulo signum datum est: extemplo a Romanis Fera alacritate Sabinae mulieres ademptae sunt. Tum a finitimis populis et a Sabinis ob intolerandam iniuriam bellum Romanis indictum est. Iam cruenta pugna instabat, cum repente Sabinae mulieres audacter Inter infesta acies provolaverunt, hominum iram sedaverunt et se praebuerunt in conubium Romanis viris. Ita non modo Romani et Sabini odio et inimicitiae finem posuerunt, sed etiam regnum consociaverunt..