Caro, Carino e numeriano - Versione latino Eutropio

Messaggioda Ospite » 6 gen 2020, 17:53

Post Probum Carus est factus Augustus, qui Narbone natus erat in Gallia. Is confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu, ad Orientem profectus, res contra Persas nobiles gessit et ipsos proelio fudit. Sed cum castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus quoque, filius eius, quem secum Caesarem ad Persas duxerat, adulescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. Aper, qui imperium invadere vellet, scelus occultare conatus est, sed Numeriani mors foetore cadaveris prodita est. Interea Carinus, quem Carus in Italia Caesarem reliquerat, omnibus se sceleribus inquinavit. Ob quae omnibus hominibus invisus non multo post poenas dedit. Nam exercitus victor de Perside rediens, cum perdidisset Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis, Diocletianum imperatorem crevit, Dalmatia oriundum, virum obscurissime natum....traduzione
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 7 gen 2020, 6:36

Dopo Probo fu eletto Augusto Caro, che era nato a Narbona, in Gallia. Costui fece subito Cesari i figli.... poiché aveva perso Augusto Caro per un fulmine ed il Cesare Numeriano per un agguato, nominò imperatore Diocleziano, originario della Dalmazia, uomo nato da una famiglia di provenienza assai ignota.[center][/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:44:00 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.