da Lysa03 » 17 giu 2020, 20:41
"Una sposina ingenua"
Adulescentula Bononiensis, noviter nupta, querebatur apud honestissimam matronam mihi vicinam, se acriter nimium ac persaepe a viro vapulare. Quaerente quamobrem matrona, respondit virum aegre ferre eam, dum matrimonio uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. «Cur non - inquit illa - viro obsequeris in lecto, et voluntati pares?» Tum illa: «Nescio, domina, quomodo id fiat - ait -. Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum esset: nam si id scirem, non paterer me verberibus a viro caedi». Simplicitas mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a feminis, ignoraret. Hoc uxori postea per iocum recitavi. (Poggio Bracciolini)
- Allegati
-