da Ospite » 22 lug 2020, 15:19
In horto lato laurus elata ramos suos ad caelum tendebat et malus nitida magnam pomorum copiam inter folia ostendebat. Utraque, superba ob formam suam, se iactabat et commodum suum erga alios celebrabat. “Sub umbra mea – dixit laurus – agricolae defatigati quiescunt; quod numquam marcescunt, folia mea gloriam aeternam clarorum poetarum significant et lauri coronae etiam ab athletis robustis exoptantur. Merito horti domina ero”. Altera ei respondit: “Verba tua stulta et vana sunt. Immerito esse domina cupis quia pulchra folia tua nullum verum commodum efficiunt; ego autem poma mea rubra et bona feminis, pueris et viris praebeo et ea ab universis valde diliguntur”. Dum iurgio contendunt, advena, longa via lassus, appropinquavit: sub lauri umbra paulisper consedit, libenter nonnulla mala gustavit et postquam se recepit, viam rursus incepit. Laurus et malus contentae fuerunt et contendere desierunt....traduzione