Salve a tutti vorrei richiedere una versione di latino per le vacanze estive quindi prendetevela pure comoda ma ameno per fine agosto mi serve.......
il nome della versione è:
Il re Bocco tradisce Giugurta e lo consegna ai Romani
Bocchus,rex Maurorum,tempore et loco constituto,ut in colloquium de pace veniretur,Sullam modo,modo Iugurthae legatum appellat,benigne habet,idem ambobus pollicetur.Sed nocte ea quae proxima fuit ante diem colloquio decretum,Bocchus, adhibitis amicis ac statim,immutata voluntate,remotis ceteris,secum ipse multum agitat,vultum et oculos pariter atque animum varians;quae scilicet,ita tacente ipso,occulta pectoris patefecerunt.Tamen postremo Sullam arcessi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis quasi obvius honoris causa procedit in tumultum facillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis,ut dictum erat,accedit,ac statim,signo dato,undique simul ex insidiis invaditur.