Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. Tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. Ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis mensibus. Cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt.
La traduzione della versione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla