da lavezzi00 » 18 mar 2011, 20:04
Culto di Romolo
Romulus, dum exsercitum circumit, homnes......
inter deos rettuleruntet eum venerare nomine Quirini coeperunt
Romulus, dum exercitum circumit, homines conspecturus, improvisa procella ereptus, numquam Romae comparuit. Magno timore inter Romanos orto, Iulius Proculus, gravissimus inter senatores, cum in contionem prodiisset, sic ait: «Romulus, conditor et parens huius urbis, hodie, prima luce, de caelo repente delapsus, oculis meis in magno splendore se obtulit. Cum ego, horrore perfusus venerabundus adstitissem ut eum intuerer, ille: “Abi – inquit – et nuntia tuis civibus meam Romam, deorum voluntate, caput orbis terrarum futuram esse. Proinde Romanis res militaris tam fortiter colenda erit ut nulli populi armis eorum resistere possint”. Haec fatus, sublimis abiit neque ultra a me cerni potuit». Sic immortalitate Romuli patefacta, desiderium (rimpianto) eius apud populum lenius fieri potuit. Post haec Romani Romulum inter deos rettulerunt et eum venerari nomine Quirini coeperunt.