da Liliana » 3 set 2016, 5:44
Da Latino in Laboratorio pag.205 vers.165
Mos fuit senatoribus Romae in curiam cum praetextatis filiis venire. Olim, cum mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata esset quid in senatu patres egissent, respondit puer tacendum esse neque sibi licere quid audisset dicere. Cum mater iterum quaesivisset compressius violentiusque, puer lepido mendacio usus est. Nam actum esse dixit utrum unus vir binas uxores haberet an una uxor binos viros. Ubi hoc illa audivit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas et nuntiavit quid ex filiolo audivisset. Convenit ad senatum postridie matrum familias caterva: lacrimantes atque obsecrantes orabant ut una potius duobus viris nuberet quam ut uni viro duae uxores essent. Senatores, egredientes in curiam, mirabantur quid illa mulierum intemperies significaret, sed puer Papirius, in medium progressus, quid mater audire institisset et quid ipse respondisset denarravit et senatus fidem atque ingenium eius exosculatus est.