da Mike121314 » 14 feb 2018, 17:23
Vox Maiorum Esercizi 1 Pag 486 Versione 1
Cum bello acri et diutino Veientes intra moenia compulsi essent, a Romanis non profligabantur et, cum ea mora non mìnus obsidentìbus quam obsessis intolerabilis esset, dii immortales exoptatae victoriae iter, mirum prodigium ostendendo, indicaverunt. Subito enim Albanus lacus, neque caelestibus imbribus auctus neque ullius amnis inundatione adiutus, extra ripas diffluxit. Cuius inundationis explorandae causa, legati, Delphicum oraculum consultum missi, dixerunt deum praecipere, ut Romani aquam e lacu emissam per agros diffunderent, Nam oraculum adfirmabat sic
Veios in populi Romani potestatem venturos esse. Quod priusquam legati renuntiarent, Veientium haruspex, a militibus nostris captus et in castra adductus, futurum esse praedixerat. Ergo patres, duplici praedictione moniti, eodem paene tempore et oraculo paruerunt et hostium urbe potiti sunt
Per favore ho bisogno al più presto di questa versione
- Allegati
-