da Erika16 » 21 mag 2018, 10:31
In Campaniam Hannibal perveniebat et magna cum vehementia agrum vastabat. Cum Poenorum copias agricolae aspiciebant, statim ex agris ad vicos vel in silvas pavidi fugiebant. Casilinum, parvum oppidum, Hannibal statuit obsidere, quia incolae Romanorum fidi socii erant. Ubi oppidani militia sub muris vident, maxime propter cibi inopiam timent: nam nesciunt ubi frumentum reperire possint . Com multis auxiliis tamen Romani perveniunt et castra ponunt apud fluvium qui ad oppidum fluit. Noctu in aquam multa dolia frumenti plena iaciunt, quae in oppidum perveniunt. Sic Casillini, callido Romanorum consilio, summa prtinacia resistunt: Hannibali magno duci parvi oppidi incolae obstabant.
- Allegati
-