da Marti02344 » 26 giu 2018, 16:54
Lycurgus, cum a Lacedaemoniis legibus condendis delectus esset, ut cives sui parci et frugi essent in vescendo, statuit divitibus simul cum pauperibus in publico cenandum esse.Haec et similia statuendo, hoc praecipue intendebat: ut in divitibus coerceret cupidatem divitias ostendi et pauperes ab invidendo divitioribus arceret. Quare res non toleranda potentibus visa est, qui, indignatione moti, Lycurgum Lapidibus prosecuti sunt per forum transeutem. Ad quos vitandos in templum refugit, ubi a quodam adulescentulo, qui Alexander appellabatur, fuste percussus et altero oculo vulneratus est. Quod cum vidissent cives, animi pacati sunt et in omnes subiit tanti hominis reverentia. Tunc, ei, ut opportunitatem ulciscendi haberet. Alexandrum puniendum tradiderunt. Sed Lycyrgus nulla ratione ea facultate utendum esse arbitratus est et maluit ignoscendo se mitem et sapientem ostendere. Quare adulescentem in domo sua recepit in hospitium ut upportunitatem modestiae et clementiae ediscendae hanberet.
traduzione Versione di latino n.464 pag.383 dal libro “versioni latine”.
Potreste aiutarmi con la traduzione di questa versione per favore? grazie in anticipo
- Allegati
-