da Ospite » 4 lug 2018, 16:36
Cum in codicillo, a liberto suo perlato, legisset se a senatu hostem iudicatum esse et more maiorum puniendum, libertum interrogavit quale esset illud poenae genus. Cum comperisset cervicem nudi hominis in furcam inseriri et corpus eius virgis usque ad necem caedi, conterritus, duos pugiones, quos secum semper habebat, arripuit et, temptata eorum acie, rursus condidit, dicens fatalem horam nondum adesse. Modo eos qui aderant hortabatur ut lamentari et plangere inciperent, modo orabat ut aliquis, exemplo suo, imperatorem praecederet in morte capessenda. Interdum segnitiem suam his verbis increpabat: «Vivo deformiter, turpiter». Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat ut vivum eum ad senatum adtraherent. Quod ut sensit, ferrum iugulo adegit, iuvante liberto Epaphrodito. Semianimis adhuc, irrumpenti centurioni et in auxilium se venisse simulanti dixit: «Sero». Atque in hac voce defecit, oculis exstantibuset rigentibus, magno cum horrore formidineque visentium.