da okallora » 6 lug 2018, 10:58
Binas manus, dexteram et sinistram hominibus natura providens dedit ut eas in operibus suis adhiherent, Earum usus dissimilis est: nam maior pars hominum dextera manu aptius opus suum faci. Manibus enim tangimus, carpimus, agimus. Manibus etiam cibos et potus ad os attollimus manibus membra nostra lavamus manibus vestes induimus ut membra nostra operiantur. Saepe sors hominum in manibus eorum est; interdum tamen in Fortunae manibus. Manus puras ab omni scelere servare debemus ut Deo gratae sint. Manus ferae non habent: solum simiarum pedes quodammodo manibus similes sunt. Multa sunt opera manuum nostrarum: aedificia, pontes, vehicula manibus suis homines conficiunt. In manu etiam tactus est. Ceteri sensus ad varium usum apti sunt auditu sonitus audimus, visu omnia ante oculos cernimus, odoratu odores ex floribus sentimus, gustato saporem ciborum et potionum gustamus.
Libro:Versioni latine
Esercizio:pag.48 n°
Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-