da Ospite » 6 lug 2018, 16:35
Laboriosa et misera est vita agricolarum, (si in tetris aridis habitant), (quia ibi nec silvae densae vel vastae patent, nec durae glebae pluviis crebris fecundantur). Ibi agricolae cum filiis et filiabus in rusticis casis habitant et terram aridam et malignam aratris ligneis arant. Non tamen sordidae sunt casae, (si villica et fìliae sedulae sunt et fenestras, ianuas, areolas rosis et verbenis ornant). In aridis tetris agricolae solum capellas et agnos et strigosas buculas alunt, (quia solum rarae et aridulae herbae in tena sicca crescunt nec florida prata virescunt). Sic agricolarum opera dura asperaque est et ab incolis vita in misera inopia degitur. (Ubi vero copia pluviarum cadit glebasque umidas et fecundas facit), rusticae operae florent et abundantiam uvae, olearum, fabarum frumentique praebent, itaque incolarum vita iucunda et minus dura est.
il libro è versioni latine di griffa pagina 19 numero 5