da Ospite » 7 lug 2018, 15:20
Athenis primus libros ad legendum praebendos publice posuit Pisistratus, qui in disciplinarum liberalium studiis fovendis industriosissimus fuit. Deinceps ipsi Athenienses copiam librorum legendorum auxerunt, sed postea omnem illam copiam Xerses, Athenis potitus, cum urbem totam praeter arcem incendendo vastaturus esset, abstulit asportavitque in Persas. Quos porro libros universos post multos annos Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas et in bibliothecas reponendos suis impensis curavit. Ingens postea numerus librorum Alexandriae a Ptolemaeis regibus conquisitus est ad milia ferme septingenta volumina, quae custodienda eis qui bibliothecarii appellabantur commissa sunt. Hos libros legendi causaˉ ex longinquis regionibus plurimi conveniebant, quos cupiditas aliquid novi cognoscendi movebat. Ea omnia volumina bello Alexandrino ab auxiliariis Caesaris, qui, vastandi et praedandi cupidi, per urbem discurrebant, incensa sunt.
versione latino di Gellio dal libro Versioni latine di Ludovico Griffa