da Ospite » 13 lug 2018, 6:53
Forum Romanum in campo situm erat, qui inter Capitolium et Palatinum montem patebat. Omnia fere aedificia, quibus ornatum fuit, vetustate deleta sunt; attamen reliquiae exstant, quibus nobis imaginem antiqui fori fingere possumus. A dextra parte, sub Palatio, rotundum templum deae Vestae cernitur, proximumque Vestae atrium, in quo virgines Vestales habitabant, quod etiamnunc statuis aliquot Vestalium ornatur. Ultra hoc templum Via Sacra est, apud quam Castoris et Pollucis aedes agnoscitur, quam Romani voverant in pugna apud lacum Regillum et postea aedificaverunt apud fontem, ad quem a Dioscuris post proelium equi ducti erant ut sitim exstinguerent. In eodem templo a quaestoribus thesaurus custodiebatur, in quo a civibus, qui augere opes publicas desiderabant, pecunia deponebatur. Pauca exstant vestigia triumphalis arcus, qui a Tiberio aedificatus est.
Mi servirebbe la traduzione della versione di latino intitolata "vestigia Romane"