da okallora » 15 lug 2018, 12:43
Acibiade, Cliniae filio, nullus Atheniensis excellentior fuit seu in vitiis seu in virtutibus. Natus in amplissima civitate, nobilissimo genere fuit. Omnium suae aetatis clarissimus fuit, ad omnes res longe aptissimus, consilii plenus, disertissimus, non minus dives quam liberalis, quam callidissime temporibus serviens. Eum Pericles educavit, instituit Socrates, Graecorum sapientissimus. Sed cum animus eius lascivior quam temperatior esset, saepe effrenatis cupidinibus indulsit. Bello Peloponnesiaco, cum ei imperium omnium copiarum in Sicilia commissum esset, una nocte omnes hermae Athenis ab ignotis deiecti sun et auspicio, gavior quam verior, in Alcibiadem cecidit, quod potentior quam privatus civis erat. Quare eum ab imperio Athenienses revocaverunt et imperaverunt ut in patriam quam citissime reverteret.
Libro:versioni latine Versione:pag.74 n°Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-
-