da okallora » 16 lug 2018, 12:36
Venator, cum gruem magni corporis captavisset, eam coco suo commisit ut coquerét. Hic, cum avem coqueret, coxam secuit et clam comedit. Cum autem in convivium gruem cum una coxa portavisset, quaesivit venator ubi esset altera. Ei statim respondit cocus: «Domine, gruis, quam ego coxi, unum crus habebat». «Impudens homo, - dixit dominus - ubìnam vivunt grues cum uno crure?». Tunc ille: «Verum est id, quod dixi, domine. Cras mecum ad flumen veni et id ipse videbis». Postero die, prima luce, cum ad flumen venissent, grues, quae uno pede stabant et dormiebant, viderunt. «Videsne, domine? Hae grues unum pedem habent». Non respondit dominus, sed vocem edidit et manibus increpuit. Ubi hunc sonitum grues audiverunt, statim alterum pedem demiserunt et duobus pedibus fugerunt. «Videsne, furcifer, quot crura habeant grues?». «Vidi, domine. At tu, heri, cum gruem tuam comedebas, cur manibus non increpuisti?».
Libro:versioni latine
Versione:pag.94 n°90
Autore:Lodovioco Griffa
- Allegati
-