da okallora » 17 lug 2018, 9:17
Ex his navibus, quae primae ad insulam pervenerant, nostri cursu descenderunt et cum barbaris, qui proximum litus occupabant, proelium commiserunt, pugnatumque utrimque est. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque fìrmiter insistere poterant, magnopere perturbabantur. Hostes, vero, quibus omnia vada nota essent, quos nostrum ex navibus descendentes conspexerant, eos ex litore impugnabant et plures paucos circumsistebant, tela omnium generum conicientes. Hoc cum animadvertisset Caesar, imperavit ut scaphae longarum navium et speculatoria navigia militibus complrentur, ut quos laborantes conspexerant, eis subsidia submitterent. Nostri, ubi in arido constiteterunt, in hostes impetum fecerunt atque eos in proximam silvam reppulerunt, sed longius procederei non potuerunt quod equites, quos densi vepres impediebant, cursum tenere non potuerunt.
Libro:versioni latine
Versione:pag.98 n°
Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-