da okallora » 17 lug 2018, 9:31
versioni latine L. Griffa pagina 102 numero 98
Fuerunt magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperium ceperunt, in quibus Antigonus et eius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus. Ex his Antigonus in proelio in quo adversus Lysimachum et Seleucum dimicabat cecidit. Pari leto Lysimachum Seleucus occidit nam societatem, quam prius inter se fecerant, dissolverant et bellum acriter gerebant. At Demetrius fìliam suam Seleuco in matrimoniuni dederat: tamen amicitia inter eos fida manere non potuit. Itaque socer, a genero in proelio captus, in vinculis decessit morte communi. Neque multo postea Seleucum Ptolemaeus Ceraunus dolo interfecit, qui eum, alienarum opum indigentem, receperat, postquam pater eum ex Aegypto expulerat. Ipse autem Ptolemaeus, qui vivus regnum fìlio tradiderat, ab ilio eodem vita privatus est.
- Allegati
-