da okallora » 20 lug 2018, 10:11
Cum Thebis immani crudelitate imperarent tyranni, quorum princeps erat Charias, duodecim adulescentes, nobili genere nati (di nobile stirpe), qui Athenis exsulabant, patriam a servitute liberare statuerunt. Athenis prima luce discesserunt et tam celeri itinere processerunt ut sub vesperum Thebas pervenerint. Ibi ad quendam Cheronem, coniurationis conscium, deverterunt a quo benigne hospitio accepti sunt. Eorum tamen adventus a quodam indice patefactus est epistula, in qua omnia de coniuratione singillatim ac distinte perscripta erant. Eius autem epistula a tyrannis inter vinum et epuias tantum neglecta est ut nihil de tanta re sciscitati sint sed eam signatam (ancora sigillata) sub mensam subiecerint. Sic a coniuratis, ubi nox progressa est, vinolenti deprehensi sunt et omnes ad unum (sino all'ultimo) interfecti. Deinde vulgus ad arma vocatum est, satellites tyrannorum expulsi et patria liberata.
Libro:versioni latine
Versione:pag.132 n133
Autore:Lodovico Griffa
- Allegati
-