da Akita002 » 7 ago 2018, 12:58
Itinera Compone volume 3 pagina 290 numero 204
Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum; non nulla forsitan conformare et leviter emendare possim. "Non multa peccas", inquit ille fortissimo viro senior magister, "sed paccas; te regere possum". At ego non te; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut corrigendus potius qual leviter inflectendus esse videare.
Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudine animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur. (Cicerone, Pro Murena)
- Allegati
-
-