da Giorgia2409 » 30 ago 2018, 20:07
Pueri parvuli qui nondum fari possimi Infantes dicuntur. Parvulus infans in cunis cubare solet. Cunae sunt lectulus infantis. Infans multas horas dormit non solum nocte, sed etiam die; nam longus somnus infanti tam necessarius est quam cibus. Infans neque somno neque cibo carere potest. Quomodo Infans, qui fari non potest, cibum postulat? Infans qui cibo caret magna voce vagit. Ita parvulus infans cibum postulat. Tum mater accurrit atque infantem ad pectus suum apponit. Infans lac matris bibit. Parvulus Infans, cui dentes nulli sunt, non pane, sed lacte vlvit.
Si mater infantem suum ipsa alere non potest sive non vult, infans ab alia muliere alitur, quae ei in loco matris est. Mulier quae alienum Infantem alit nutrix vocatur. Multi infantes Romani non a matribus suis, sed a nutricibus aluntur. Multae matres Infantes suos ipsae alere nolunt. Ante quinque annos Iulia parvula infans erat. Tunc infantem in cunis habebat Aemilia. Nunc ea parvulo infante caret: cunae vacuae sunt.
Sed post paucòs mènsés novus infans in cùnis erit. Aemilia rùrsus parvulum infantem habèbit neque cunae vacuae erunt. Tum Iulius et Aemilia quattuor llberos habebunt. Aemilia laeta cunàs movébit et parva voce cantabit: "Lalla". Pater infantem suum in manibus portabit eumque non minus amabit quam mater. Pater et mater infantem suum aeque amabunt.
Anno post pater et mater ab infante suo appellabuntur. Aemilia autem 'mamma' appellabitur, non 'mater', neque Iulius 'pater', sed 'tata' appellabitur; neque enim infans ipsa nomina 'patris' et 'matris' dicere poterit. ìnfans igitur parentibus suis dicet: "Mamma! Tata!" Neque solum prima verba, sed etiam primos gradus faciet infans. Initio pater eum sustinebit ac manu ducet, mox vero infans solus ambulare incipiet neque a parentibus sustinebitur neque manu ducetur. Infans ambulans a parentibus laetis laudabitur. Simul infans plura verba discet et mox recte loqui sciet.
Utra infantem Aemiliae alet, materne an nutrix? Infans a matre aletur. Aemilia ipsa infantem vagientem ad pectus suum apponet. Infans lac matris bibet, non nutricis. Tum mater infantem in cunas imponet. Vesperi duae ancillae cunas in cubiculum parentum portabunt atque ante lectum eorum ponent.
Lingua latina per se illustrata, 154, versione XX
- Allegati
-
-