da Ospite » 10 set 2018, 9:31
Finitima Hyrcaniae erat gens Amazonum, circa Thermodonta amnem incolentium campos. Reginam habebant Thalestrin, quae omnibus inter Caucasum montem et Phasim amnem incolentibus imperitabat. Haec, Alexandrum videre cupiens, ex finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, nuntios praemisit indicaturos reginam venisse. Protinus, cum potestas veniendi (di venir avanti) data esset, ceteros iussit subsistere, et cum trecentis feminis processit. Atque, ut primum regis in conspectu fuit, equo ipsa desiluit, duas lanceas dextera praeferens. Interrito vultu regem Thalestris intuebatur, habitum corporis et staturam eius oculis perlustrans: nam omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est magnorumque operum solum capaces putant eos quibus eximiam speciem natura donaverit. Ceterum, interrogata quid petere vellet, regina haud dubitavit fateri se solum spectaturam regem venisse.