da Ospite » 14 ott 2018, 19:11
Socrates, Graeciae praeclarus philosophus, in Athenarum angiportis libenter atque frequenter deambulabat. Olim adulescentem pulchra et modesta forma vidit. Mox philosophus baculum, senectutis praesidium ante adulescentis pedes misit, atque pauca verba adiecit:" Ubinam vestimenta et cibaria, ad vitam necessaria, homines vendunt?"" In publico foro" Xenophon mox respondit. At philosophus addidit: " Et ubinam mortales sapientiam et bonum discunt?"At adulescens nihil respondit. Tum Socrates blanda voce adulescentem monuit: " Apud me sapientiam et bonum utiliter explorabis". Deinde Xenophon, una cum multis adulescentibus et viris Athenarum, Socratem praeceptorem habuit. Ita Xenophon philosophiam penitus cognovit, atque ideo vir doctus et clarus historiarum scriptor evasit.
Scrinium. Pagina 31 numero 6
- Allegati
-