da Gaetano » 5 nov 2018, 15:19
Cum bellum contra Aequos male gestum esset, Lucius Quinctius Cincinnatus, a Romanis dictator creatus cum ruri intentus operi rustico erat, ad bellum arcessitus est. Ab eo hostes victi et sub iugo missi sunt. Postea tribunorum plebis numerus ampliatus est ita ut decem essent. Cum autem nullas leges scriptas haberent Romani, legati Athenas missi sunt ut Graecorum leges inspicerent. Post eorum reditum Romae decemviri pro consulibus creati sunt sine ullis aliis magistratibus, a quibus novae leges constituerentur, trecentesimo secundo anno postquam Roma condita erat. Decemviris omne imperium translatum est. Cum ab his novae leges, Graecorum similes, conditae essent, in decem, in decem tabulis scriptae sunt, quae in aede Iovis Capitolini positae sunt ut perpetuo religiose conservarentur.
- Allegati
-