da Ospite » 12 lug 2018, 9:11
Includuntur in carcerem condemnati; parentes quoque prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre. Patres hi, quos videtis, iacebant in limine, matresque miserae pernovtabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. Sextium enim non pudebat a parentibus pecuniam his verbsi petere: "Ut adeas, tantum dabis; ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum". Nemo recusabat. "Ut uno ictu securis afferam mortem filio tuo, quid dabis? Ne diu crucietur? Ne saepius feriatur? Ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur?" Etiam ob hanc causam pecunia dabatur lictori quem non miserabat illorum infelicium eorumque parentum. O magnum atque intolerandum dolorem! O gravem acerbamque fortunam! Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes.