da EdoardoM » 23 apr 2019, 14:22
Curium Dentatum Romanae frugalitatis exemplum Samnitium legatis, qui ad eum venerant, praebuisse ferunt. Nam eum invenerunt in agresti scamno apud focum sedentem et ligneo catillo cenantem. Cuius paupertatem legati magnopere mirati sunt, quia advenerant adferentes magnum auri pondus et hortantes ut thesaurum accipere vellet. Quibus, vultum risu solvens, dixit: «Redite ad vestros et eis referte Curium malle divitibus imperare quam ipsum divitem fieri. Mementote me nec acie nec pecunia vinci posse». Idem Curius, cum Pyrrhum regem ex Italia exegisset, nihil omnino ex praedis bellicis secum attulit, sed eis exercitum et patriam ditavit.
Mi servirebbe per venerdì la traduzione della versione
- Allegati
-
-