da Ospite » 14 mag 2019, 16:34
Thrasybulo, pro tantis eius meritis, corona a populo donata est, facta duobus virgulis oleaginis, quae, cum non vi espressa, sed amore civium data esset, nullam habuit invidiam. Bene enim Pittacus ille, qui in septem sapientium numero habitus est, cum Mytilenaei multa iugerùm (= iugerorum) milia ei muneri darent: «Nolite – inquit – mihi dare quod multi invideant et sibi concupiscant. Quare ex vestris donis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera diutina sunt, locupletia invidiosa (fonti di invidia) et caduca esse consuerunt». Illa igitur corona contentus, Thrasybulus nihil amplius requisivit.