da Ospite » 29 mag 2019, 20:01
Romanorum legati, ut Romae iussi erant, in Galliam transierant ut gentes finitimas ad bellum contra Poenos concitarent. Gallis nova terribilisque res visa est (parve) quod (il fatto che) Romanorum legati, contra ius gentium, armati in concilium venirent. Cum legati, extollentes verbis gloriam virtutemque populi Romani, petiissent ne Hannibali bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantum cum fremitu risum ortum esse dicunt ut vix a maioribus natu iuventus sedaretur: nam stolida impudensque postulatio visa est (parve). Sedato tamen fremitu, ita legatis responsum est: «Neque Romanorum meritum in (verso di) nos neque Carthaginiensium iniuria est. Ergo nec pro Romanis aut adversus Poenos umquam arma sumemus». Ita, frustra peragratis Galliae populis, legati Romam redierunt. da Livio