da Ospite » 1 giu 2019, 12:27
...Traduzione versione di latino Cause e periodicità dell’eclissi
inter se gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia princeps civitatis suae, cum tenebrae obscurato sole factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, ostendisse suos cives dicunt quod ipse ab Anaxagora didicerat. Ostendit enim illud (quel fenomeno) certo tempore fieri, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset et idem fieri non posse nisi intermenstruo tempore. Quod rationibus cum docuisset, populum liberavit metu: erat enim tunc apud vulgus nova et ignota ratio (ragionamento) solem lunae oppositu deficere; quod (cosa che) Taletem Milesium primum vidisse dicunt. Id autem ne Ennius poeta quidem ignoravit, qui anno trecentesimo quinquagesimo post Romam conditam, scripsit: «Nonis Iuniis soli luna obstitit et nox facta est». da Cicerone